

Prophetia Jeremiae*
Caput 14: Versus 21
Solii gloriae.Templi, vel cujuslibet sancti, in quo, sicut scriptum est,Thronum ejus in terra allisisti.Tunc alliditur atque destruitur, cum ab eo multitudine peccatorum Deus offenditur. Sed quia culpa perditur, Domini clementia sustentatur, quae mutatur severitate sententiae, si irritum faciat Dominus pactum suum quo nobis pollicitus est salutem.